- PAVOR et PALLOR
- PAVOR, et PALLORDii a Tullo Hostilio figurati et culti, Augustin. l. 4. de Civ. Dei c. 15. Liv. l. 1. c. 27. Et Lactantius. l. 1. c. 20. Et quidem Pavor armiger Martis est, apud Papin. Statium Theb. l. 3. v. 425.———— comunt Euror, Iraque cristas,Frena ministrat equis Pavor armiger ————Alioquin ad currum curandum illi serviens. Ita Claudian. in Rufin. l. 1. v. 344. Marte clamante:Fer galeam, Bellona, mihi, nexusque rotarumTende, Pavor; frenet celeres Formido iugales.Imo et sunt, qui e Martis equis unum faciant. Val. Flaccus l. 3. v. 89.———— ———— Terrorque PavorqueMartis equi, sic contextis umbonibus haerent.Sed unô verbô Martisequi legendum, conicit Barthius. Notissimum enim duo diversissima illa portenta Martem sequi. At quomodo talia sub uno iugo eant? Vide eum Animadversion. ad Statium d. l. 1. et supra voce Mars. Aliud idolum Paventia fuit, de qua vide suô locô, et supra voce Infans: uti de Pavoriis, Saliorum genere, ubi de Saliis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.